monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 3, 1, 13
Quae genuit et filium, quem vocavit Gersan, quod interpretatur advena. Peperit et alterum, qui vocatus est Eliezer, et interpretatur Deus meus adiutor, cum Redemptor de gentili populo Ecclesiam septiformem spiritali coniugio sibi copulavit, quae licet munere sancti Spiritus septiformis sit, tamen una est in fide catholica: de qua in Cantico canticorum dicit: Una est columba mea electa genitrici suae . Haec unum genuit filium, qui vocatur advena, et alterum qui vocatur Dei adiutorium.