monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 40

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 3, 1, 40
Eglon ergo rex Moabitarum, qui interpretatur rotatus, vel orbitas, typum tenet diaboli, qui fatigat populum Dei, et propter peccata sua sub servitute constituit. Hunc Aod iudex, qui interpretatur gloriosus, et est ambidexter habens gladium ancipitem, interfecit. Sic doctor catholicus rotantem diabolum in argumentis philosophorum sermone evangelico atque prophetico concludit, et exstinguit omnem pravi dogmatis et crassae intelligentiae sensum, qui se extollit et erigit adversum spiritalem scientiam Christi. Possunt et angeli salutares in Othonielis vel Iacob specie designari, quia, sicut saepe ostendimus, non solum a contrariis virtutibus impugnamur, sed et divinae bonaeque virtutes ad auxilium nostrum mittuntur a Domino.