monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 45

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 3, 1, 45
Haec ergo primo vocavit ad se Baruth, qui interpretatur coruscatio. Coruscatio vero quae habet quidem lucem, sed non permanentem; ad modicum enim temporis resplendet, et desinit. Unde Barach mihi videtur formam gerere prioris populi, qui primo omnium per prophetiam vocatus est, et legis splendore coruscavit, sed non permansit.