monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 72

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 3, 1, 72
Salomon tribus nominibus fuisse perhibetur. Primum vocabulum eius Salomon, id est pacificus, eo quod in regno eius pax fuerit. Secundum nomen est Idida, eo quod fuerit dilectus et amabilis Domino. Tertium Coeleth, quod Graece appellatur ecclesiastes, Latine concionator, quod ad populum loqueretur. Haec ergo Christi praenuntiant figuram, qui aedificavit domum Domino in coelesti Hierusalem, non de lignis et lapidibus, sed de sanctis hominibus.