monumenta.ch > Gregorius Turonensis > sectio 14 > sectio 77

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 3, 1, 77
Ieroboam interpretatur iudicatio, sive causa populi, vel, ut quidam aiunt, divisio, eo quod in regno eius divisus sit populus Israel, et praecisus a regno stirpis David; divisionis enim populi causa iste exstitit. Significat haereticos, qui dissensionem amant, et unitatem fidei catholicae haeresibus scindunt, ac sic cultui malignorum spirituum sibi obsequentes tradunt.