monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 88

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 3, 1, 88
Iehu enim typice designare potest gentium principatum, quem Dominus ac Redemptor noster destinavit, ut in sacrilega civitate, quae prophetas et ipsum Dominum prophetarum occidit, et apostolos eius persecuta est, iudicia exerceret, et eam ultione iusta perimeret, atque sacerdotium vanum, quod post Christi adventum inaniter habuerat, destrueret, templumque subverteret, nec non et impiam synagogam quae sanguinem sanctorum semper sitiebat, de regni culmine praecipitaret, ac rectores ipsius interficeret.