monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 105

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 3, 1, 105
Ioachim idem est qui et Eliachin. Nam Ioachim interpretatur ubi est praeparatio, et Eliachin, Dei resurrectio. Significat deviantes pastores fidelium, qui sunt scientia apparati atque ornati, et potestate sublimati; sed magis per haec dona diabolo servire probantur quam Deo, et variis vitiis subduntur. Sciendum autem, quod cum semel quis cuilibet se manciparit vitio, non uno sed multis dominis obnoxius erit.