monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 12 > sectio 113

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 3, 1, 113
Interpretatur enim Iezabel cohabitatrix, sive fluxus vanus: quod bene convenit Synagogae, quae habitare videbatur in domo Domini, sed per varia desideria vanitatis defluebat. Misit ergo Iezabel litteras ad maiores natu et ad optimates qui erant in civitate, ut, subintroductis falsis testibus, testimonium falsum contra Naboth ponerent quod benedixisset Deum et regem, et sic eductum de civitate lapidarent, ut moreretur, cum Synagoga per pontifices, scribas et Pharisaeos meditata est mortem Christi.