monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 7, 3, 1
Quadripartitus est autem ordo filiorum ita: unigenitus, primogenitus, medius, novissimus. Primogenitus, ante quem nullus: unigenitus, post quem nullus: medius, inter omnes: novissimus, post omnes, idem et minimus a monade. Novissimus autem, propter quod novus, quia caeteri praecedendo antiquiores existunt.