monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 16

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 3, 16
XVII KAL. APRILIS. Natalis sancti Cyriaci, qui post longam carceris macerationem quam a Maximiano pertulit, cum Sisinnio condiacono suo, et Smaragdo, et Largo, post multa facta miracula, in quibus filiam Diocletiani Artemiam, ipsius rogatu a daemonio liberavit ac baptizavit, filiam quoque Saporis regis Persarum Iobiam, missus illuc a Diocletiano pro hoc, aeque a daemonio liberavit ac baptizavit cum ipso rege et aliis quadringentis triginta; et rediens Romam post mortem Diocletiani tentus est inter alios Christianos a filio eius Maximiano , et in custodiam missus, eo quod sororem suam Christianam fecisset, deinde praecepit ut die processionis suae nudus catenis obligatus ante rhedam eius traheretur; et post hoc eductus est de carcere cum sociis Largo, et Smaragdo, et Crescentiano, per Carpasium vicarium, et pice reliquata caput eius perfusum est. Et rursus post dies quatuor denuo de carcere in catasta extentus ac tractus, nervis et fustibus caesus, post dies, iubente Maximiano, capite truncatus est cum Largo, et Smaragdo, et aliis viginti. Scriptum in gestis Marcelli papae. Ipso tempore Maximiani Deus interfecit sororem suam Artemiam.