monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 17

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 3, 17
XVI KAL. In Scotia natalis Patricii episcopi, qui in Hibernia insula Scotis primum praedicavit nomen Domini nostri Iesu Christi; et natalis Mariae martyris. Haec quoque cum esset ancilla cuiusdam Tertulli praeclari viri, et nollet in natali filii eius prandiis domini sui interesse, sed magis Christianorum more ieiuniis operam dare, flagellis atrocibus ab eodem domino suo lacerata est: sed cum non posset ab instantia per hoc servitii Christi ad idolorum cultum revocari, iudici publico ad puniendum tradita est. Ubi dum carnifices eam incendio tradere voluissent, propter preces populi data est ei inducia trium dierum; triduo ergo completo cum iterum puniri deberet, mirabiliter Domini misericordia erepta est. Nam cum orationem ad Dominum fudisset, unde petra ingens, quae ante eam fuerat, per medium scissa illam in se recipiebat, et undique concludens hostium furori restitit. Ad quam populus concurrens cum vellet secundum iussum principis ipsum lapidem destruere, fulmine ac tonitru coelitus emisso, plurimi eorum interierunt, ita ut duo millia et septingenti ex ipsis divino iudicio exstincti fuerint, pauci vero qui remanserant, conversi ad Dominum, in Christiana religione permanserunt.