monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 4, 3
III NON. APRILIS. Natale Theodosiae virginis, quae passa est temporibus imperatorum Diocletiani et Maximiani, in civitate Caesarea, sub Urbano praefecto: nam haec cum, relictis parentibus, confugisset ad carcerem, ubi Christi confessores clausi erant, tenta est a militibus et ducta ad tribunal iudicis Urbani, quae coram ipso astans, nec adulationibus eius est decepta nec minis territa, sed sapientia Dei repleta falsos deos gentilium disputando coram praeside confutabat. Unde et a tyranno nervis ligata, et flagellis caesa non potuit vinci: postea ei adhibita sunt varia tormenta, hoc est sartagines ignitae, leones et bestiae, ex quibus nullam maculam passa est. Deinde in mare demersa, sed per Dei auxilium citius inde liberata, novissime gladio capite abscisso, obdormivit in pace, et complevit martyrium suum, honorifice a Christianis sepulturae tradita.