monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 7, 2
VI NON. Romae, Processi et Martiniani, qui temporibus Neronis imperatoris passi sunt. Nam dum in custodia beati Petrus et Paulus apostoli a Paulino praefecto servabantur, hi duo viri videntes mirabilia quae apostoli Christi fecerunt, conversi sunt ad fidem Christi, et a beato Petro apostolo sunt baptizati. Hos quoque dum praedictus Paulinus a fide vera avertere voluisset, et non posset, licet multa tormenta eis fecisset, ad extremum gladio capita iussit amputari. Et in Turonis depositio sanctae Monegundae virginis.