monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 8, 11
III ID. Romae natale sanctae Susannae virginis, quae fuit filia Gabini presbyteri, patris Gai papae. Haec ergo virgo sub Diocletiano imp. passa est, eo quod nollet Maximo filio suo in coniugio sociari, sed in virginitate permanere. Hortante eam Gaio episcopo, nec non et Serena Augusta, ut stabilis permaneret in fide Christi et castitate perpetua. Propter hoc iussit eam Diocletianus post alia tormenta in domo propria percuti, et sic martyrium consummavit. Praedicta vero Serena Augusta collegit corpus sanctae virginis, et sanguinem quem fuderat in eodem loco cum suo velamine tersit, et posuit in capsam argenteam in palatio suo. Ubi diu noctuque furtivis vicibus orare non cessabat, corpus autem sanctae Susannae ipsa manibus suis ornavit cum linteaminibus et aromatibus, et posuit iuxta corpora sanctorum in coemeterio Alexandri . Eodem die passio sancti Tiburtii martyris, de quo scriptum est in passione sancti Sebastiani martyris, quod conversum ad fidem Christi et baptizatum a Polycarpo presbytero, sanctus Sebastianus eum a fonte baptismatis suscepisset, fortiter paganis et infidelibus resisteret. Nam iussu Fabiani praesidis super prunas ardentes nudis pedibus incedens, in nullo laesus est: postea vero a praedicto Fabiano, machinante Torquato apostata, gladio transverberatus martyrium explevit; posthaec autem Torquatus egit ut Castulus, cetarius palatii, hospes sanctorum, fuisset arctatus, et hic tertio appensus, tertio auditus, in confessione Domini perseverans, missus est in foveam, et dimissa est super eum massa arenarii, et ipse cum palma martyrii migravit ad Christum. Quod cum fortiter pertulissent, et laudem Domini cantassent, iussit eos iniquus iudex ambos ibi ubi stabant lanceis per latera verberari, et ipsi per martyrii gloriam ad siderea regna migrarunt. Eodem die depositio beati Gaugerici episcopi, qui in Eposio castro ortus fuit. Hic statim in iuventute meditationi legis Dei et psalmodiae intentus fuit. Post vero a beato episcopo Rhemensium civitatis, in Cameracorensi civitate episcopus est ordinatus; qui multis virtutibus claruit, maxime in absolutione vinctorum qui in carceribus custodiebantur. Cum ergo eos a praesidibus qui illos in carceres miserant, absolvi non posset impetrare, ad Dominum prece fusa absolvere promeruit, qui etiam caecos illuminavit et infirmos curavit. Cum autem in episcopatu suo triginta tres annos feliciter explevit, ad Dominum migravit; quod multis indiciis miraculorum iuxta sepulcrum eius ita factum claruit.