monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 9, 2
IV NON. Lugduno Galliae depositio Iusti episcopi et confessoris cum post diaconatum antistes ordinatus est, tanta puritate, modestia, pietate, patientia, per multos rexit annos, tanta circa pauperes cura, tanta divinorum mandatorum observantia, ut etiam magnificos atque praestantes illos Domini sacerdotes omni praeiret gratia virtutum, sed ita ingenti gloria suae plebis, populi Domini Ecclesiae praesideret, usque ad expulsionem eius frementis diaboli exarsit invidia. Hunc ergo cum seditio populi persequebatur, post multas tribulationes in peregrinationem perrexit atque solo secum comitante puero in Aegyptum pervenit, ibique inter anachoretas strictissimam vitam duxit et nobiliter conversatus est: quem sanctus Antiochus, presbyter Lugdunensis, pio incitatus officio usque ad visitandum suum episcopum pergere animo intendit, quem etiam ad se venturum sanctus Iustus episcopus praedixit his qui secum erant. Post aliquot vero dies sanctus Dei migrans de hoc saeculo, ossa sua ad sedem suam divino nutu tranferri promeruit, ibique honorifice sepeliri.