monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 9, 9
V ID. Romae, Gorgonii martyris et Candidi, Cyrini, Domiciani, Eunoici, Sisinnii, Erachilii, Alexandri, Ioannis, Claudii, Athanasii, Valentis, Eliani, Melicii, Ecdicii, Acacii, Iubiani, Eliani, Theoduli, Cyrilli, Flavii, Severiani, Valerii, Chudionis, Sacerdonis, Drisci, Evacii, Iuvenalis, Philoctimonis, Etii, Micalli, Lysimachi, Theophili, Euticii, Xanthii, Aggii, Leontii, Insitii, Gaii, Basilidis. Hi omnes simul quadraginta passi sunt temporibus Licinii imperatoris et Agricolai praesidis, et Lysiae ducis. Eodem die in Sabinis passio celebratur Iacinthi diaconi et martyris, qui a Luxurio persecutore traditus est consulari Leontio. Hic cum non posset eum compellere ut sacrificaret idolis, misit in ignem, qui statim exstintus est; postea misit eum in aquam, sed sanus ad littus reductus est. Luxurius vero cum a serpente percussus, iuxta quod sanctus vir ei praedixerat, tumidus in via iaceret: nam serpens cum iuxta arborem praeteriret, cecidit per caput eius inter collum et capitium tunicae, et sic in ventrem irrupit. Attamen ille impius iussit consulari Leontio ut capitalem sententiam sancto martyri inferret. Sicque corona martyrii sanctus vir migravit ad Dominum.