monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 9, 17
XV KAL. In Britannia, Socratis et Stephani. Et in Gallia prope civitatem Traiectum in villa Liudovico, passio Landeberti episcopi, qui ab infantia Dei servitio mancipatus fuit. Hic septem annos vitam sanctam agens inter monachos habitavit. Postquam autem Faramundus de sede pontificali depositus est, et eiectus de provincia Traiectense, tunc agmina clericorum, et vulgus populorum una pariter voce ingenti postulabant Dominum ut pastorem eorum dominum Landebertum recepturi essent, quem, consentiente Pipino tunc principe, ad propria recipere meruerunt: ibique per plures annos in Ecclesia Dei nobiliter vixit. Hunc vero Dodo domesticus iam supradicti principis Pipini machinatione pessima occidi fecit. Ipse vero per innocentem mortem ad Dominum migravit.