monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 6, 4
Nempe adulatores, qui alienum vivunt ad nutum, dum eos fraudulenter emungant. Veritas aspera est, et plerumque molestiam parit, dum aliquem palpare dedignatur. Verum amaritudo eius utilior est, et integris sensibus gratior, quam meretricantis linguae distillans favus. Meliora siquidem sunt (sancto Salomone testante) amici verbera, quam fraudulenta oscula blandientis . Quidni? Fides enim perfidiae semper antefertur.