monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 13 > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 6, 9
Sicut enim identitas voluntatum, amoris indicium est; sic ex dissensu, inimicitiarum quisque reus arguitur. Proinde satyricus inquit: Quid Romae faciam? mentiri nescio; librum, Si malus est, nequeo laudare et poscere; motus Astrorum ignoro; funus promittere patris Nec volo, nec possum; ranarum viscera nunquam Inspexi; ferre ad nuptam quae mittit adulter, Quae mandat, norunt alii; me nemo ministro Fur erit, atque ideo nulli comes exeo, tanquam Mancus, et exstinctae corpus non utile dextrae.