monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 9, 4
Non tamen usquequaque decorum est, quod in tenebris ignorantiae obscuratur: nec potest quisquam clarescere, nisi in fide illius, qui lux vera est, et illuminat omnem hominem, venientem in hunc mundum . Ex quo patet, quod nisi in veri Dei notitia et cultu, vera virtus esse non possit.