monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 10, 4
Porro cum ad sollicitandum Augustum muliebris impudicitiae audacia accessisset, spe sua frustrata, amorem honestatis reputavit iniuriam, castitati nomen dedit superbiae, bellumque credidit indicendum ei, quem Iulio Caesare experta fuerat fortiorem. Omnes enim nocendi artes aggressa est, tandemque capta, et provoluta ad pedes Augusti, etiam tunc sollicitavit oculos ducis. Sed frustra quidem. Nam pulchritudo eius infra pudicitiam principis fuit.