monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 10, 22
Sequitur enim: Licet censum dare Caesari, an non? Ecce laqueus paratur pedibus innocentis, et ad subversionem eius decipulas suas frustra tetendit iniquitas. Si enim censum dandum esse censuerit, peculiarem populum Domini, semen liborum, praeclaram haereditatem Domini, decimis et primitiis et legalibus caeremoniis tantum obnoxiam, subiiciet servituti.