monumenta.ch > Isidorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Etymologiae, Liber 17, 8, 2
Tus arbor Arabiae inmensa atque ramosa lenissimi corticis, ramis ad aceris qualitatem, amygdalae modo sucum aromaticum fundens album et masticatione veluti in pulverem resolutum, et cum frangitur, intus pingue et igni adpositum facile ardescens. Et appellatur apud nos masculum, eo quod sit natura rotundum in modum testiculorum. Reliquum planum et pene scabrosum, minus optimum. Adulteratur autem admixta resina sive gummi, sed dinoscitur sua proprietate. Nam tus igni inpositum ardescit, resina fumescit, gummi vero liquescit calefactum. Tus autem a tundendo dictum.