monumenta.ch > Theodulfus Aurelianensis > sectio 37 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Etymologiae, Liber 17, 9, 4
Costum radix herbae est nascentis in India, Arabia et Syria: sed melius Arabicum. Est enim album et leve, suave, iucundi odoris, Indicum colore atro et leve, ut ferula, Syriacum vero pondere grave, colore buxeo, odore acri, summum tamen album, leve, aridum, gustu incendens.