monumenta.ch > Isidorus > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Etymologiae, Liber 17, 9, 29
Galbanum. Dicta mons Cretae, ex quo dictamnum herba nomen accepit, propter quam apud Vergilium cerva vulnerata saltus peragrat Dictaeos. Tantae enim potentiae est ut ferrum a corpore expellat, sagittas excutiat; unde et eius pabulo ferae percussae sagittas a corpore inhaerentes eiciunt. Hanc quidam Latinorum puleium Martis dicunt, propter belli tela excutienda.