monumenta.ch > Isidorus > sectio 43

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Isidorus, Etymologiae, Liber 17, 9, 43
Satyrion dicta a Satyris propter incendium libidinis, quam vulgus stincum vocant; Venerem enim suscitat. Idem et orchis, quod radix eius in modum testiculorum sit, quos Graeci ὄρχεις vocant. Idem et leporina, propter quod caulem mollem emittat.