monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6436.22 > sectio 52

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Etymologiae, Liber 17, 9, 52
Aristolochia dicitur quod mulieribus fetis optima sit. Nam supersessa post partum matricem beneficio vaporis expurgat. Huius herbae genera sunt duo; quarum una aristolochia rotunda dicitur, propter quod rotundam radicem habeat; altera aristolochia longa, quia radicem longam habet cum ramis et foliis longioribus; quam etiam et dactylitin vocant, quod sit radice robore digitali et longa.