monumenta.ch > Isidorus > sectio 64

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Etymologiae, Liber 17, 9, 64
Scammonia, quam Latini acridium vocant, herba suci plena, quod colligitur sub cavata radice: denique terram rotunda cavitate fodiunt, tum suppositis aut cochleis aut nucis foliis excipitur sucus atque siccatus aufertur. Venit autem saepius probabilius ex Mysia Asiae: huic contraria atque falsa ex Syria vel Iudaea.