monumenta.ch > Isidorus > sectio 71

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Etymologiae, Liber 17, 9, 71
Cicuta, propter quod in thyrso geniculato nodos habeat occultos, ut canna; sicut dicitur fossa caeca, quae occulta est. Haec potui data interficit: hanc in carcere Socrates bibit et expiravit. Persius :
Dicere, sorbitio tollit quem dira cicutae.
Haec dum hominibus venenum sit, capellas efficit pingues.