monumenta.ch > Isidorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Etymologiae, Liber 17, 10, 10
Raphanum Graeci, nos radicem vocamus eo quod totus deorsum nititur, dum reliqua olera in summa magis prosiliant: cuius semine macerato quisquis suas manus infecerit, serpentes inpune tractabit. Siquidem ex ipsius radice etiam ebur albescat. In cibo quoque venenis obsistit. Nam contra venena radices, nuces, lupini, citrum, apium prosunt; sed contra futurum, non contra acceptum venenum. Unde et apud veteres ante alias epulas haec solebant mensis adponere.