monumenta.ch > Notkerus Balbulus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 9, 6, 1
Apud Nicomediam nativitas sancti Ioannis, nobilitate, honore ac saeculi dignitate illustris. Qui sub Maximiano et Diocletiano librum impiae legis eorum, fidei calore succensus, inspectante populo, minutatim discerpsit. Quod cognoscentes tyranni, omni eum crudelitatis genere iusserunt torqueri. Sed carnifices usque dum viscera eius defecissent, in sanctum martyrem furentes, ne tristem quidem eum poenis efficere potuerunt.