monumenta.ch > Orosius > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Orosius, De arbitrii libertate, p24, 3
David usque ad mortem non emundatur, sed praelato in Templi constructione sibi filio se ipse condemnat: et Goliath cum armigero suo calumniatur mihi, cur Dominus non faciat in eo, quod numquam fecit in saeculo? Dicit Ecclesiastes: Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere, ecce hoc recens est, iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos (Eccle. I, 10): et novorum dogmatum instructor affirmat, potest fieri, quod numquam factum est.