monumenta.ch > Beda Venerabilis > bavPal.lat.1448.178 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 9, 5
In litteris tuis legi: Vacabo mihi, et libris meis, et in camera mea ero mihi discipulus et magister: nunquam quievi, semper laboravi; nunc laborem convertam in otium et quietem. Frater, utinam saperes et intelligeres, et inter otium et quietem discerneres! Audisti quietem Domini: quievit enim ab omni opere, quod patrarat , verumtamen eius otium non legisti. Legitur , quod otiositas inimica est animae, animus namque qui ad otia resolvitur, roditur inanibus curis; ac testimonio Salomonis desideria rodunt pigrum . Eodem docente , stercoribus boum, id est turpi increpatione lapidandus est piger.