monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 9, 16
Suadere enim et non persuadere, hoc labor est ante me. Sane laborem et duritiem theologicae facultatis non debebas abhorrere: scholastici namque hominis labor non est in operibus, sed in verbis: et ut verbo Salomonis utar: Omnis labor huiusmodi hominis in ore ipsius . Certe praecepta sua, et sciri et custodiri vult Dominus cum labore: nam et ipse est, qui fingit laborem in praecepto . Unde et iustus scire atque custodire desiderans verba et praecepta, quae de labiis . Adhuc rogo te, ne timeas aut differas hunc laborem.