monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 10, 3
Zelus domus tuae, Deus, comedit me . Tabescere me fecit zelus tuus, quia obliti sunt verba tua inimici tui . Vere obliti; verbum enim tuum est, Domine: Domus mea, domus orationis, non intrusionis, vocabitur . Domum tuam, Domine, decet sanctitudo , non intrusio. Respice, Domine, in faciem testamenti tui . Zelare honorem et decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae : non irruat in eam immundus et incircumcisus . Consoleris Ecclesiam, quae in conculcationem data est, et dicas ei: Noli timere, filia Sion . civitas Hierusalem, noli flere . Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei . Gloriam illorum humiliabo, qui te humiliant et confundunt; ponam te in superbiam saeculorum . O detestanda operatio! o adolescentia deploranda!