monumenta.ch > Robertus S Remigii > sectio 37 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 10, 6
Saul quoque die illa, qua olei lenticula a Samuele perfusus est , mutatus est in virum alium, et insiliente in eum Spiritu Domini, cum accessisset ad cuneum prophetarum, cum eis prophetare incepit. Caiphas, qui in illo consistorio, ubi de morte Domini agebatur, sententiam protulit, dicens: Expedit quod unus moriatur pro populo, sicut ait Evangelista , hoc a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius prophetavit.