monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 10, 18
Graviter offenditur Deus, cum quis propriam malitiam dissimulando, eam ministerio prosequitur alieno, scriptum est enim, manus in manu non erit innocens malus . Sic dicebat Saul de David: Non sit manus mea in eum, sed sit super eum manus Philistinorum. Sic Iudaei linguis crucifigentes Dominum, dicentes tamen: Non licet nobis interficere quemquam , tradebant eum occidendum militibus, ut ab eis culpa in alios transferretur. Quod insanum te reputat, non mirare; non est mirum, si insanus alios existimet insanire. Certe cum quidam filius prophetarum venisset et inunxisset Iehu in regem, quaesierunt alii dicentes: Ad quid venit insanus iste ad te? sic apud eos, quorum interiores oculi ambitione, vel invidia excaecantur, vilescit sermo Dominicus, et verba vitae aedificativa vesaniae ascribuntur.