monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 22, 14
Si ergo propter ingruentiam malorum, quae sustinet dominus vester, aut pro suorum desolatione, aut pro exsilii huius diuturnitate, videritis ei torporem mentis obrepere, sitis ipsi solatio, ne desperet, ne titubet: in proximo est enim tempus visitationis suae. Nam si mirabiles sunt elationes maris, mirabilis est et in altis Dominus : qui procellam convertit in auram, et indignationem regis in gratiam.