monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 24, 10
Si adhuc residet in animo eius adversus archidiaconum aliqua suspicionis occasio, antequam eumdem in sacrarium suae familiaritatis admittat, fidem ipsius experiatur operibus. Iosue quidem non prius angelum amicum recepit, quam amicum esse cognoverit: sciscitans prius, suusne esset, an adversariorum ? Illud verbis assero confidenter, quoniam si conversionem eius procurare voluerit, in eo quod Saulum reperit, Paulum inveniet.