monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 80, 8
Quorum vita favorabilior est ad gloriam, acriores invidiae sentiunt morsus. Urit enim fulgore suo, qui praegravat artes Infra se positas . Legitur quod, cum Platoni eius socii inviderent, quaesivit a Socrate magistro suo, qualiter eorum invidiam declinaret.