monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 81, 5
Cum studium sit vehemens animi applicatio ad faciendum, meditandumve aliquid: studiosus esse non potest, cuius animum voluntaria discendi affectio non accendit. Qui autem in talibus negligens est, aut remissus, non multum dissimilis est ab eo, qui, languente appetitu atque insipiente palato, cibum recipit, cibosque contradictorios gulae fastidienti stomacho violenter intrudit.