monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 86, 3
Nam, sicut cervus desiderat umbram, et mercenarius finem laboris sui , sic in votis habebam praecipuum cessare a verbis, quibus amicitia vulneratur. Verumtamen iacturam tuae opinionis aequanimiter tolerare non possum: factus enim es fabula in clero et in plebe ludibrium, prurientium desaevit in te linguarum procacitas; et qui te comedunt, non dormiunt . Si te laveris nitro, et multiplicaveris tibi herbam borith , non auferetur a te macula praevaricationis tuae.