monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 86, 19
Vide, si iam non operuerit montes umbra eius; si non extendit palmites suos usque ad mare, et usque in Angliam propagines eius . Tu vero docuisti linguam tuam mendacium, ut inique ageres, sanctaeque domus ordinem depravares. Scriptum est, quia spiritualis homo omnia diiudicat, et ipse a nemine iudicatur . Tu vero, cum sis carnalis homo, et venundatus sub peccato spirituales viros iudicas, et in animae tuae dispendium domum sanctissimam scandalizas.