monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 35

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 86, 35
Charitas omnia suffert, omnia sustinet . Nihil difficile est amanti. Vides, quod omnis creatura vanitati subiecta est . In imagine pertransit homo : totumque quod appetis, cito ad nihilum deveniet tanquam aqua decurrens . Declina ergo vagos excursus, quos desideras, et antiquae consuetudinis libertatem, ne in domo laxioris vitae cum enormi famae dispendio domum tibi aedifices gehennalem.