monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 123, 11
Quam perditus ergo est qui redemptionem in perditionem, qui sacrificium in sacrilegium, qui mysterium in parricidium, qui vitam convertit in mortem. Prohibet Dominus in lege Moysi ne de agno paschali comedat peregrinus, advena, vel immundus. Quanta ergo, et quam damnabili temeritate sacerdos indignus ministrare praesumit, qui, ut verbo utar Apostoli, Filium Dei conculcat, et sanguinem testamenti pollutum ducit, in quo sanctificati sumus, et spiritui gratiae contumeliam facit . Sacerdotibus dicitur, per prophetam: Vos sancti Domini vocabimini, ministri Domini, dicetur vobis . Et subiungit: Omnes, qui viderint eos, cognoscent illos, quia isti sunt semen; cui benedixit Dominus . Video autem hodie, quod et flens dico, innumeros illitteratos, aut potius idiotas, et nihilominus carnaliter conversantes, usurpare tanti officii gradum: ita quod sacramenti dignitas ex indigna numerositate vilescit, et evenit quod Osee propheta conquerendo deplorat, et dicit: Multiplicavit populus altaria ad peccandum, factae sunt eis arae in delictum . Ideo raro sacrificat Carthusiensis ordo . Sicut enim solet generari ex assiduitate contemptus, sic accenditur ex ipsa raritate devotio.