monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 16 > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 123, 20
Nam in Levitico, antequam offeratur hostia, diligenter omnia eius intestina lavantur , apparuit et Iosue , praecipiens utrique ut solveret calceamenta de pedibus suis: calceamenta quippe fiunt de pellibus mortuorum animalium. Terribilis vero locus est, in quo Deo Patri eius Unigenitus immolatur: ideo quisquis accedit ad tantae sanctificationis ministerium, necesse prius habet deponere omnem immunditiam operum mortuorum.