monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 123, 24
Revertentibus illis, et iterum trahentibus virum Dei, atque cogentibus: Linguam, inquit, meam, propter quam vobis placeo, si me ulterius cogitis, propriis dentibus amputabo; et sic tandem sibi relictus est. Ad haec Paulus Eremita, Antonius, Apollonius, Mutius, Hilarion, Paphnutius, et uterque Macharius, et Arsenius, beatus etiam Benedictus, caeterique viri nominatissimae religionis, quorum memoria in benedictione est, nunquam gradum sacerdotii attigerunt; in sua tamen simplicitate salvati sunt. Sicut enim B. Odilo Chuniacensis abbas in exhortationibus scribit, istorum singuli una hora diei, Dominicae passionis, nostraeque redemptionis beneficia quasi in fasciculum memoriae devote ac fideliter colligebant, et sic in timore et humilitate, haec ad fruendum suaviter, firmiter in sua conscientia recondentes, corpus Domini spiritualiter manducabant.