monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 50 > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 123, 32
Nam hunc ordinem archidiaconatus canonica censura praescribit; et sicut episcopatui presbyteratus annexus est, sic et archidiaconis diaconatus ordo quadam consequentia inseparabili counitur. Ideo simplices diaconi, urgente necessitatis vel utilitatis instantia iuxta Carthaginense concilium ad eminentiores ordines possunt cogi; sed quod ad hoc de iure arctari possit archidiaconus, nunquam legi. Imo e diverso B. Gregorius praecipiendo decrevit Natalem episcopum Salonitanae Ecclesiae, et usu, et honore pallii destitui, quia Honoratum eiusdem Ecclesiae archidiaconum invitum fecerat in presbyterum ordinari. Inter caetera vero, quae circa similem casum scribit Simplicius papa Ioanni Ravennati archiepiscopo, haec verba leguntur : Privilegium dignitatis meretur amittere, qui permissa sibi abutitur potestate. Ideoque denuntiamus, quod si posthac aliquid tale praesumpseris, et aliquem, seu episcopum, seu presbyterum, vel diaconum invitum facere posse credideris, ordinationes Ravennatis Ecclesiae, vel Aemiliae tibi noveris auferendas.