monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 45

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 123, 45
Si autem filii sumus, et liberi testimonio Christi vocati per Christum in libertatem gloriae filiorum Dei, ut simus filii et haeredes , filii quidem Dei per Christum, haeredes autem Christi per Deum. Nemo igitur, quaeso, archidiaconos invitos ordinare praesumat; coacta enim servitia Dominus non acceptat. Nimirum obsequia, quae Deo impendimus, non ex opere sed potius ex voluntate pensantur.