monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 124, 9
In omnibus ergo vexillum Christi, et titulum innocentiae praeferatis. Novi magnanimitatem vestram; et scio, quia vestro magno cordi nihil est magnum, nihil grave vel arduum. Ecclesia quidem, quae est mater nostra, libera est, sed hodie cogitur ancillari cum Agar . Ideoque migratis, ne videatis Ecclesiae vestrae mala, sicut propheta lamentatur, et dicit: Migravit Iudas propter afflictionem et multitudinem servitutis.